- CRITO
- I.CRITOAcronis Agrigentini discipulus, Cosmeticae primus Auctor, apud Reges feminasque illustres Medicinam fecit. De eo, scriptisque eius vide Galen. l. 1.II.CRITOAtheniensis, Socratis familiaris, quem ex opibus iuvit, et cum quo usque ad extremum vitae philosophatus est. Eius fihi Critobulus, Hermogenes, Ctesippus et Epigenes, Socratis discipuli. Dialogos composuit 17. Vide Diog. Laert. l. 2. Alius Pieriota, d(Pieria autem est urbs Macedoniae) Historicus, scripsit res Persicas, Siculas et Macedonicas. Alius genere Naxius Historieus quoque. Suidas. Voss. de Hist. Graec. l. 3. p. 349.III.CRITORugiotum Princeps, fil. Grimmi familiae conditoris. Lubecam exstruxit, Christianorum crudelis persecutor, Buthueque Principe Obotritorum occisô, regnum usurpavit, ab illius fratte Henrico vicissim, postquam eius aliquoties victor tandemque in societatem ab illo receptus sibi insidias strui is cerneret, fraude uxoris Slavinae occisus, quam postea sibi Henricus iunxit. Ei successit an filius, an agnatus Razo, Princeps bellicosus, Razeburgi conditor: circa saeculum 12. Vide Phil. Iacobum spenerum, Syll. Genealogico-Historica in Fam. Vandalica. Item Gothicarum rerum Scriptor. Suidas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.